HONDURA vulgo HONDURAS

HONDURA vulgo HONDURAS
HONDURA, vulgo HONDURAS
provincia ampla novae Hispaniae, in America Sept. iuxta mare Boreale et sinum Hondurae dictum, inter ipsam et Iucataniam. Habet ad Occas. Guatimalam, et ad Austr Nicaraguam provincias. Subest Dominio Hispanorum. Eius longitudo est 200. leuc. circiter ab Ortu in Occas. latitudo vero 100. fere leuc. estque sub Praefectura Guatimalae. Eius primaria urbs est Vallisoletum, Valladolid, incolis Commaiagua, Episcopal. ab A. C. 1558. Aliae urbes sunt Gratia Dei, Gracias a Dion, Fanum S. Petri, San Pedro, Fanum S. Ioh. portus Equorum. S. Ivan de pverto de Cavallos, Trugillum, Trugilbo, et Fanum S. Georgii, S. Iorge de Olancho.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”